Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 9

Pater noster.BEDA.Inter caetera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate.Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quae ex ore Filii, qui est Veritas, processit.Pater noster.Cui non timore, sed amore haereditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum diciturnoster,fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi.Vado ad Patrem meumJoan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam.Pater noster dicitur,quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis.RAB.Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est?AUG.Nusquam invenitur praeceptum populo Israel, ut diceret:Pater noster,aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud:Filios genui et exaltaviIsa. 1., etcIn coelis.Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et coelestia ab eo quaeramus.Sanctificetur nomen tuum.Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque aeterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater.Amen,significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimae conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit:Si dimiseritis,etc.Sanctificetur,etc. Hic spiritum sapientiae oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur.Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suae sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis:Sanctificetur,id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.
(* Traductions européennes)